Hľadaný výraz: Izaiáš 38,15-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. 16 Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; 17 ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. 18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam. 19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. 20 Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini ”. 21 Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22 Et dixit Ezechias: “ Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?”.